- VENENATUM
- VENENATUMpallium infectum, quô Flaminica operta esse tenebatur; memoratur A. Gellio, l. 10. c. 15. Eaedem ferme ceremoniae sunt, quas Flaminicas Diales seorsim aiunt observitare: Veluti est, quod Venenatô operitur, et quod in rica surculum etc.Ubi vulgo male, bene nato. Erat autem Flaminicae pallium venenatum, quod flammeô venenô, i. e. colore (quem cum purpureo et venenato, eundem facit Salmas. ad Historiam Aug. p. 389.) tinctum erat. Quale id pallium fuerit, docet Servius, ad l. 4. Aeneid. v. 137.Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo.Veteri, inquit, ceremoniarum iure praeceptum est, ut Flaminica Venenatô operta sit. Operta autem cum dicitur, Pallium significatur. Venenatum autem infectum. Pro colore vero Venentum sumi frequens. Virg. l. 2. Georgic. v. 465.Alba nec Assyriô fucatur lana venenô.Sic Solinus cocci venenum dixit: Quemadmodum Graeci φάρμακον dicunt αντὶ τοῦ βάμματος; ut et φαρμακῶνες τὰ βαφεῖα et φαρμάςςειν, tingere, βάψαι. Similiter C. Mattius in suis Mimiambis, apud A. Gellium, l. 20. c. 9.Iam tonsiles tapetes ebrii fucô,Quos concha purpura imbuens venenavit,i. e. ἐφάρμαξε, tinxit. Vide Iac. Oiselium ICtum, Notis in Gellium, ibi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.